previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Cultor et antistes doctorum sancte virorum,
quid facis, ingenio semper amice meo?
ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
5 suscipis 1 exceptis ecquid mea carmina solis
Artibus, artifici quae nocuere suo?
immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
quaque potes, retine corpus in urbe meum.
est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
10qui domini poenam non meruere sui.
saepe per externas 2 profugus pater exulat oras,
urbe tamen natis exulis esse licet.
Palladis exemplo de me sine matre creata
carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
15hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
hoc tibi tutori sarcina maior erit. [p. 154]
tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
cetera fac curae sit tibi turba palam.
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
20carmina de domini funere rapta sui.
illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
certius a summa nomen habere manu:
nunc incorrectum populi pervenit in ora,
in populi quicquam si tamen ore mei est.
25hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
diverso missum quod tibi ab orbe venit.
quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
compositum quo sit tempore quoque loco.
aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
30exilium tempus barbariamque locum:
inque tot adversis carmen mirabitur ullum
ducere me tristi sustinuisse manu.
ingenium fregere meum mala, cuius et ante
fons infecundus parvaque vena fuit.
35sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
et longo periit arida facta situ.
non hic librorum, per quos inviter alarque,
copia . pro libris arcus et arma sonant,
nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
40intellecturis auribus utar, adest;
non quo secedam locus est. custodia muri
summovet infestos clausaque porta Getas.
saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,
nec quisquam est a quo certior esse queam.
45dicere saepe aliquid conantiturpe fateri!—
verba mihi desunt dedidicique loqui. [p. 156]
Threicio Scythicoque fere 3 circumsonor ore,
et videor Geticis scribere posse modis,
crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis
50inque meis scriptis Pontica verba legas,
qualemcumque igitur venia dignare libellum,
sortis et excusa condicione meae.

1 conficis: suscipis ς

2 extremas

3 fero

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: